라틴어 문장 검색

Proximus Hesperias Titan abiturus in undas gemmea purpureis cum iuga demet equis, illa nocte aliquis tollens ad sidera voltum dicet
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권42)
"inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastos et populus Laurens Lanuviumque meum;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권36)
Cuius in extremo est antrum nemorale recessu, arte laboratum nulla:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:2)
Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas verterat in vultus, illum fontana petebant numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae finitimosque lacus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 42:6)
Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:1)
Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis gemmea sint Indis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 189)
non quod Papinius tuus meusque inter Labdacios sonat furores aut cum forte pedum minore rhythmo pingit gemmea prata silvularum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem42)
sunt haec gemmea, sed Neroniana.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 2:4)
haec domus Egeriae nemoralem abiungere Phoeben et Dryadum viduare choris algentia possit Taygeta et silvis accersere Pana Lycaeis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci32)
non Tegea, non ipsa deo vacat alite felix Cyllene templumque Aleae nemorale Minervae et rapidus Clitor et qui tibi, Pythie.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권129)
"quid in nostris, nemoralis Delia, silvis Maenades hostiles Thebanaque numina regnant?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권273)

SEARCH

MENU NAVIGATION